<378>

facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, 21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda

1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, 2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die 4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, 5 recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. 6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: