<192>
15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. 16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum. 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judaea in Caesaream, ibi commoratus est. 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. 21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. 22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. 24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
13 1 Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis,