<18>

ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: 18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, 20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel. 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. 23 Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.

[Lk 02:40-52]

40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. 41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. 52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.

[Lk 03:01-06]

1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode,