<1r>

sigs. m2r-m3v De machinae mundi partitione. C. V. Magister: Et quidem haec de mundi unitate continentia et figura sufficiant. Consequenter ne tibi fastidium longis sermonibus ingeram, stilum ad eius partitionem verto. Discipulus: Quomodo igitur mundum dividis? Magister: In Aethereum et Elementarem. Rursus Aethereus in coelos undecim partitur, qui sunt coelum empyreum. Decimum quod primum mobile dicunt. Nonum quod secundum mobile. Et octavum quod coelum stellarum sive firmamentum appellant. Sub quo coeli planetarum septem ponuntur. Saturni scilicet Jovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, et Lunae quamquam Egyptii, Plato quoque et Aristoteles Solem Lunae proximum collocent. Nonnulli vero situm planetarum incertum esse fatentur. Et antiquiores fere omnes supra octavam sphaeram nullam aliam esse arbitrati sunt. Mundus vero Elementaris in quattuor sphaeras videlicet Ignis, Aeris, Aquae, et Terrae scinditur, ut praetacta admonet descriptio. De numeri coelorum demonstratione Cap. VI. Discipulus: Ex quibus undenarium coelorum numerum concludere potes? Magister: Pluralitatem sphaerarum (ut aiunt) generationum atque corruptionum diversitas arguit. Nam idem inquantum idem, non est natum nisi facere idem. Ideo plerique naturales septem coelos planetarum, firmamentum, atque nonum coelum ponunt: quod et ipsi primum mobile appellant. De decimo vero coelo mobili a modernioribus discrepant: qui altius speculantes ipsum ponendum, et primum mobile dicendum esse rationibus affirmant. {Motus firmamenti triplex.} Nam experientia cognitum est [ut] aiunt firmamentum seu octavam sphaeram tribus circumvolvi motibus: quorum primus est ab Oriente Occidentem versus, ad motum primi mobilis super Polis Mundi, et completur in spatio naturalis diei. Secundus est huic contrarius, ab Occidente scilicet in Ortum secundum successionem signorum ad motum nonae sphaerae, in 200 annis Gradu uno et 28 Minutis fere: et sic in 49000 annis totus perficitur, et motus augium et stellarum fixarum dicitur: quo scilicet motu stellae fixae quae sunt in firmamento, variantur de signo in signum respectu zodiaci primi mobilis. Unde Pleiades stellae fixae, quae iuxta figurationem sunt in capite Tauri, in firmamento respectu zodiaci superioris sunt in 22 Gradu Tauri: et sic de aliis. Tertius motus trepidationis, quo scilicet octava sphaera movetur super duobus circulis parvis, quorum poli sunt capita Librae et Arietis nonae sphaerae, et semidiameter illorum circulorum est Gradus quattuor Minuta 18 et Secunda 43, et ille motus accessus et recessus nominatur in 7 millibus quoque annis completur, et solus octavae sphaerae proprius est: quia unius corporis naturalis tantum est unus motus, secundum naturam ratione illius motus stellae fixae non semper aeque distant a polis immobilibus primae sphaerae. Sic nec ecliptica firmamentis semper est sub ecliptica immobili, immo frequenter est extra eam, nec stellae fixae semper in temporibus aequalibus aeque distant a capitibus Arietis et Librae eiusdem primi mobilis: sed videntur moveri nunc versus Orientem nunc versus Occidentem, nunc tardius nunc velocius. {Ptolemaeus.} Ptolemaeus namque moras reperit in centum annis uno Gradu. Alii sequaces et posteriores invenerunt motas in 66 annis uno Gradu. Sensibili demonstratione patent haec in corpore sphaerico pro motu octavae sphaerae ordinato. Omnis autem motus conveniens alicui praeter naturam (ut motus primus et secundus octavae sphaerae) convenit alteri secundum naturam et non inferiori: quia illa in superiora non influunt, igitur superiori. Sic sit ut motus secundus, qui octavae sphaerae est praeter naturam, sit nonae secundum naturam et motus primus, qui octavae et nonae sphaerae est praeter naturam, decimae sive primo mobili sit secundum naturam. Hi igitur motus omnes cum nondum a veterioribus essent cogniti ad notitiam, alii nec quidem nonae, alii vero decimae sphaerarum non devenere, cum hi coeli (quia stellis carent) visu non possunt deprehendi, nec rationes praemissae concludunt demonstrative. Fieri enim potest ut motus diurnus toti coelesti machinae sit communis: motus vero revisionis octavae sphaerae sit proprius, ab alio tamen causatus motore. Pariformiter opponi posset de motu trepidationis.