<1r>
pp. 182-3 Quemadmodum cubum pictura designavi, ita possumus omnia corpora quae in planum fundamentum deprimi atque in erectum elevari queunt, liniamentis repraesentare: sed nunc quo pacto quod per vitrum conspicitur deliniandum sit monstrabo. Posthac docebo qua via res quaelibet quae videtur et non multum a visu remota est per tria fila sit metienda atque ita in picturam transferenda. Si ergo per vitrum rem quampiam visam designare volueris, para prius hujusmodi instrumentum. Comprehende vitrum pellucidum ac planum impage, in modum fenestrae compactae, deinde confice asserem eius amplitudinis, qua est impago, sed longiorem, ac impagi quidem affige circa extremitatem unius lateris interne duos quasi cardines, quos cum assere duobus clavis sic conjunge, ut impago in ipsis facile elevari ac deprimi queat ad instar tabulae lusoriae quo vitrum si opus sit in asserem demitti et recondi possit. Caeterum circa medium asseris in utraque parte figantur duo clavi qui pro capitellis annulos habeant, in quos bini bacilli ferrei ad catenae similitudinem ingrediantur atque in ipsis moveantur, at baculi tantae sint longitudinis, ut si fenestra ad angulum rectum ab assere erigatur, eam mediam in utraque parte contingant, et in anteriore parte, baculi fiant plani ac foramen in eis, post quod uncus figatur mobilis. Postea fige quoque in impagis utraque parte ubi planae bacillorum extremitates eam attingunt, clavos ferreos capitibus perforatis, quibus si applicentur foramina in planis baculorum terminis, atque unci obdantur, impago cum vitro stet firmiter. His perfectis sume lignum quadrangulum longius paulo quam asser sit amplus, cuius unum latus pro asseris excindito latitudine, ut tamen eius ligni duae extremitates maneant integrae, ac asseris latitudinem excedant, et applica exemptum ligni latus transverse super asserem sive tabulam ita quod facile si opus sit super ea versus vitrum vel ab eodem dimoveri queat: id lignum rursus superne excavato secundum longitudinem quadrate, non tamen ad extremitates usque laterum. Iam duo latera extrema perforato rotunde, ac per foramina illa immitte cochleam longam quae tamen in rotundis foraminibus circuitus non habeat, sed inter ea solum: deinde aliud lignum parato longum ex dimidia impagis parte quod erectum intret praecise cum parte inferiore in quadrangulam transversi ligni concavitatem ac impleat eam secundum latitudinem, supra quam etiam parum in utraque parte producatur, et productio illa transverso ligno juste incumbat, ut lignum illud stans ad angulos rectos sic commode in concavitate jacentis ultro citroque transverse agi possit. Hoc facto per eam erecti partem quae in concavitate transversi continetur, foramen terebrato ex quo matricem cochleae praedictae conficito. Nunc cochleam anteriori parte inferito foramini rotundo ligni transversi, deinceps et matrici quae in ligno est erecto, donec per alterum foramen tandem exeat. Sic licebit cochlea erectum lignum, facile ac firmiter in utramuis partem agere. Porro foramen facito rotundum per medium ligni erecti secundum longitudinem et unum ligni latus parum excinde ad foramen usque, atque in eius excisionis una parte multas secato crenas. Postea baculum ad tornum rotundato qui praecise introeat foramen erecti ligni, habeatque inferne denticulum: eum baculum cum denticulo affixo foramini immitte ligni perpendicularis, ita quod denticulus per ipsam incisionem descendat. Quando hunc baculum per unum gradum sive crenam elevas ac firmiter sic manere cupis, tunc pone denticulum in crenam. Sic baculus iste in altum tolli aut deprimi pro arbitrio facile potest, in eius summitate tabellam affige parvam atque aptam, in cuius medio foramen sit arctum admodum, ut altero solum oculo per id atque vitrum in impage perspicere certius queas. Quod ergo sic vides penicillo protrahe in vitro, quod cum factum erit, ex vitro transfer hoc ipsum in materiam super quam pingere statuisti. Haec valde sunt utilia illis qui aliquem ad vivum delineare volunt, cum tamen in arte pingendi minus sint periti. Quocirca si aliquem hoc pacto depingere voles, suffulcito caput eius quo teneat firmiter donec praecipua quaeque duxeris liniamenta, quibus designatis, coloribus uti licebit, at lumen adhibendum est clarum. Postremo si asseri praedicto cui adhaeret impago duae affigantur inferne subscudes per transversum, atque bina in singulis terebrentur foramina, quibus pedes inserantur inferne, ferreis cuspidibus muniti. His omnibus apte compactis pro mensa ad hos usus commodissima uti poteris, ea etiam si placuerit dissoluitur ut aptior quo volueris fiat ad portandum, quae supra praecepimus hic oculis sunt subjecta.