<1r>
sigs. a8r-b1v De zodiaco circulo. {Zodiacus circulus.} Est alius circulus in Sphaera qui intersecat aequinoctialem: et intersecatur ab eodem in duas partes aequales: et una eius medietas declinat versus Septentrionem, alia versus Austrum. Et dicitur iste circulus zodiacus a zoe, quod est vita: quia secundum modum planetarum sub illo est omnis vita in rebus inferioribus. /Zodiacus/ Vel dicitur a zodion quod est animal, quia cum dividatur in 12 partes aequales: quaelibet pars appellatur signum et nomen habet speciale a nomine alicuius animalis propter proprietatem aliquam convenientem tam ipsi quam animali: vel propter dispositionem stellarum fixarum in illis partibus admodum huiusmodi animalium. Iste vero circulus latine dicitur signifer /Signifer/: quia fert signa, vel quia dividitur in ea. {Aristoteles.} Ab Aristotele vero in libro De generatione et corruptione dicitur circulus obliquus /Circulus obliqus/: ubi dicit quod secundum accessum et recessum Solis in circulo obliquo fiunt generationes et corruptiones in rebus inferioribus. {Nomina, ordo et numerus signorum.} Nomina autem signorum, ordinatio et numerus in his patent versibus. Sunt Aries Taurus Gemini Cancer Leo Virgo. Libraque Scorpius Architenens Caper Amphora Pisces. {Signorum in Gradus et Graduum in Minuta diviso.} Quodlibet autem signum dividitur in 30 Gradus. Unde patet quod in toto zodiaco sunt 360 Gradus. Secundum autem astronomos iterum quilibet Gradus dividitur in 60 Minuta; quodlibet Minutum in 60 Secunda; quodlibet Secundum in 60 tertia, et sic deinceps usque ad 10. Et sicut dividitur zodiacus ab astronomo. ita et quilibet circulus in Sphaera, sive maior sive minor in partes consimiles. /Caracteres signorum: Aries; Taurus; Gemini; Cancer; Leo; Virgo; Libra; Scorpio; Sagittarius; Capricornus; Aquarius; Pisces./ Cum omnis etiam circulus in Sphaera praeter zodiacum intelligatur sicut linea vel circumferentia, solus zodiacus intelligitur ut superficies habens in latitudine sua 12 Gradus, de cuiusmodi Gradibus iam locuti sumus. Unde patet quod quidam mentiuntur in astrologia dicentes signa esse quadrata: nisi abutentes nomine idem appellant quadratum et quadrangulum. {Longitudo et latitudo signorum.} Signum enim habet 30 Gradus in longitudine, 12 vero in latitudine. Linea autem dividens zodiacum in circuitu ita quod ex una parte sui relinquat sex Gradus {Linea ecliptica.} et ex alia parte alios sex dicitur linea ecliptica: quoniam quando Sol et Luna sunt linealiter sub illa, contingit eclipsis Solis aut Lunae. {Eclipsis Solis.} Solis: ut si fiat novilunium et Luna interponatur recte inter aspectus nostros et corpus Solare. {Eclipsis Lunae.} Lunae: ut in plenilunio, quando Sol Lunae opponitur diametraliter. Unde eclipsis Lunae nihil aliud est quam interpositio Terrae inter corpus Solis et Lunae. Sol quidem semper decurrit sub ecliptica omnes alii planetae declinant vel versus Septentrionem, vel versus Austrum, quandoque autem sunt sub ecliptica. {Quae dicuntur signa Septentrionalia.} Pars vero zodiaci quae declinat ab aequinoctiali versus Septentrionem dicitur septentrionalis, vel borealis, vel arctica, et illa sex signa quae sunt a principio Arietis usque in finem Virginis: dicuntur signa septentrionalia. /Diagram captions: Polus; borealia; zodiacus; australia; polus/