<1r>
sigs. a4v-a5v Quod Terra sit rotunda. {Terrae rotunditas probatur multis modis.} Quod etiam Terra sit rotunda sic patet. Signa et stellae non aequaliter oriuntur et occidunt omnibus hominibus ubique existentibus, sed prius oriuntur et occidunt illis qui sunt vel versus Orientem: et quod citius et tardius oriuntur et occident quibusdam, causa est tumor Terrae, quod bene patet per ea quae fiunt in sublimi. Una enim et eadem eclipsis Lunae numero quae apparet nobis in prima hora noctis apparet Orientalibus circa horam noctis tertiam. Unde constat quod prius fuit illus nox, et Sol prius eis occidit quam nobis. Cuius rei causa est tantum tumor Terrae. /Haec eterna manet divis que simillima forma, Cui neque principium est usquam, nec finis in ipso Nec vero tibi natura admiranda videri, pendentis Terrae debet quum pendeat ipse, Mundus et in nullo ponat vestigia fundo, Est igitur Tellus mediam sortita cavernam, Aeris et tutto [toto] pariter sublata profundo Nec patulas distracta plagas sed condita in orbem./ {Alia probatio rotunditatis Terrae.} Quod Terra etiam habeat tumorositatem a Septentrione in Austrum et econtra sic patet. Existentibus versus Septentrionem quaedem stellae sunt sempiternae apparitionis, scilicet quae propinque accedunt ad polum arcticum. Aliae vero sunt sempiternae occultationis, sicut illae quae sunt propinquae polo antarctico. Si igitur aliquis procederet a Septentrione versus Austrum, in tantum posset procedere quod stellae, quae prius erant ei sempiternae apparitionis, ei iam tenderent in occasum: et quanto magis accederet ad Austrum, tanto plus moverentur in occasum. Ille iterum idem homo posset videre stellas quae prius fuerant ei sempiternae occultationis. Et econverso contingeret alicui procedenti ab Austro versus Septentrionem. Huius autem rei causa est tumor Terrae. {Item alia probatio eiusdem.} Item si Terra esset plana ab Oriente in Occidentem, tam cito orirentur stellae Occidentalibus quam Orientalibus, quod patet esse falsum. {Alia probatio ad idem.} Item si Terra esset plana a Septentrione in Austrum et econtra, stellae quae essent alicui sempiternae apparitionis semper apparerent ei quocunque procederet, quod falsum est. Sed quod plana sit prae nimia eius quantitate hominum visui apparet. /idcirco Terris non omnibus omnia signa, Conspicimus nusquam invenies fulgere Canopum, quod est Donec Niliacas per puntum veneris oras, Et qui ... /Diagram caption: Septentrionalis; Meridionalis/