<604r>

Viro celeberrimo D. Abbati de Varignon, Regio
Matheseos Professori, et Academiæ Scientiarum
Socio
Isaacus Newton. S.P.D.1

Vir celeberrime

Historiam Academiæ vestræ accepi una cum Ephemeride
pro Anno hocce 1721, pro quibus gratius reddo tibi quam
maximas. Sed et Pictura tui in manus meas tandem
pervenit, elegans sane, et vultus venustate pingentis.
artificio pulcherrima. Vnde et tui similem esse concludo
licet spectatorem nondum nactus s\ [illeg] /um qui te de facie
novit. Quod Picturam mei tam benigne acceperis amit |c|itiæ
et humanitati \tuæ/ debetur.

Collectio chartarum D. Leibnitij quam D. Desmaisea\ux/
\nuper edidit,/ cæpta fu[i]t fuit concilio D. Leibnitij ipsius, schedas aliquot
eo fine ad ipsum mittentis, ut ex epistola ejus ad D.
Desmaizeaux 21 Aug. 1616 data & in secundo Collectionis
Tomo, pag 355 impressa, colligere licet. Ineunte anno
1717 D. Abas de Comitibus (qui me mystice admodum trac-
tavit) Epistolas D. Leibnitij ad Dnam Kilmansegg & D. Bothmar
alias nonnullas communi cum D. Desmaizeaux communica-
vit ut in lucem \etiam/ ederentur; et alias anno proximo ex
Gallia eodem consilio ad ipsum transmisit, ut ex Epistola
D. Desmaizeaux ad Abbatem illum 18 Aug. 1718 data et in
Collectione |i|s illius Tomo secundo pag. 362 impressa, facile discas.
Hæc omnia me inscio facta sunt donec ss |c|hedæ quatuor vel \quatuor vel/ quin-
que priores Tomi secundi impressæ essent & ex Hollandia missæ et
mihi ostensæ, in quibus erant Epistolæ duæ prædictæ D. Leibnitij
mense Aprili anni 1716 scriptæ; quarum illa quæ ad D. Kilman-
segg scripta fuit, tribuebat Epistolam 13 Iunij 1713 datam Dno I.
Bernoullio, eandem g |G|allice versam recitabat. Sed hæc nullius
sunt momenti cùm Epistola eadem ijsdem verbis Gallice versa, prius
impressa fuisset in Belgio in Novelles Litterairs 28 Decem. 1715 pag
414 sub hoc Titulo

Lettre de M. Iean Bernoulli a Bále du 7 Iunij 1713 .
In charta volante quæ anno 1713 alicubi in Germania impressa fuit
& per orbem sparsa, Aut |c|tor hujus Epistolæ D. Bernoullium citabat
tanquam hominem a se diversum his verbis [quemadmodum ab
eminente quadam Mathematico dudum notatum est,] & D. Leib-
nitius citationem \tunc/ probabbat; jam vero D. Leibnitius in ejusdem
Epistolæ versione Gallica citationem omisit ut Epistolam Bernoul
lio tribueret. Si Epistolæ \originali &/ primo editæ fides adhibenda es |si|t, D. Bernoullius non est auctor.

Post hæc omnia, cum Collectio prædicta prope impressa
esset, et D. I. Bernoullius Litteris per manus tuas ad me trans-
missis, negavi |re|t se auctorem esse illius Epistolæ, & \cum/ fama quod is
Auctor esset per D a D. Leibnitio per orbem sparsa, non aliter
dilui posset quam per testimonium D. Bernoulli quod is auctor non
esset: ostendi Epistolam illam D. Keill ut illi suaderem D. Ber-
noullium non esse auctorem. Ille autem cum adduci non posset ut
crederet, me inconsulto in lucem edidit quæ in ejus Appendice vel
P.S. hac de re contra Bernoullium leguntur.

Onus quod in te suscepisti (inter multa tua negotia) iterum
edendi Versionem Gallicam Optices meæ, summam in me benignitatem

Notes:

1

19th Ian 1721
1st Copy